라틴어 문장 검색

Alii autem [aut] restrictis manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post terga flectere et pedum extremos pollices tangere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:6)
. . | Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:13)
Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
Aesopi ingenio statuam posuere Attici Servumque collocarunt aeterna in basi, Patere honoris scirent ut cuncti viam Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor1)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 5:2)
et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:4)
quoque minus dubites, stat basis orba dea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 227)
absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 145)
Cum basi illum sua metiris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 31:3)
Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:3)
Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:3)
in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:6)
quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuius ipsa pavimentum sunt sidera?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tamquam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION