라틴어 문장 검색

Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:4)
Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta moltitudine ordinatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:10)
Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:10)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:14)
— Cum multa, inquit, beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera referantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:17)
Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:1)
Qui enim perfectior est in beatitudine, quam in hac vita homini possibile esse per rationem scirnus, ipso propinquior est beatitudini quam in vita futura per fidem expectamus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:6)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION