라틴어 문장 검색

De gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:7)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)
Cujus et Filius ipse Dei in Evangelio aequalem sibi et Patri dignitatem ascribens dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:5)
Nec non et per reprobos multa miracula operatur, de quibus Veritas in Evangelio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:9)
Nequando tamen de salute omnium desperet philosophorum, aut omnium vitam existimet reprobam, qui Dominicam incarnationem praecesserunt, beatum audiat Hieronymum, Evangelium Matthaei exponentem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:17)
Ad quos etiam divina gratia praedicationem Evangelii directam esse, ipsa ejusdem Epistola ad Magnum oratorem perhibet, his verbis [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:11)
Nec ipsorum daemonum testimonia Evangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino veniente, eum Jesum Christum, seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:10)
At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
) Quid facit cum Psalterio Horatius, cum Evangelio Maro, cum Apostolo Cicero?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:21)
Unum denique simile dictum beati Gregorii dicitur, quod hi qui suae solatium imperitiae quaerunt, cum ea de fide interrogantur ad quae respondere non sufficiunt, statim objiciunt illud, inquam, quod in homilia Evangeliorum XX, cum de resurrectione corporum loqueretur, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:14)
Quae quidem duo beatus Gregorius distinguit homilia 6, lib. II in Evangelia:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:10)
Quomodo, inquit, dicet Amen super tuam benedictionem, quando quae dicas nescit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:5)
) Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dicit effatu, hic narrare incipiat, et ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Et beatus Augustinus hanc ipsam Verbi generationem profitens, frustra legi vel exponi, sive intelligi a multis etiam antequam exponatur, intelligi posse asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:9)
Monachos autem atque moniales, post publicum etiam suae professionis votum, et benedictionis vel consecrationis vinculum, posse matrimonium contrahere, ubi licet sit voti transgressio, nulla tamen fiet initae copulae separatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:2)
Graeci tamen ex Patre solo, non etiam Filio Spiritum sanctum procedere profitentur, eo scilicet quod Veritas in Evangelio integre continente de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION