라틴어 문장 검색

nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 54:2)
diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 434:2)
Marcellus consilio advocato et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 454:1)
ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 399:2)
Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 3:1)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 319)
propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) eraeque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 14)
quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:4)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus,non deest illi facultas, sed voluntas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:17)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION