라틴어 문장 검색

Rationes rectae omnia complectentes opus sunt quae officia tribuant atque improbandos actus impediant, sicut usu venit ut impotentes Nationes in alias Nationes eiectamenta industriasque praeter modum contaminantia inferant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 224:3)
Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 166)
"per liberos te, si vocata partubus Lucina veris adfuit, per hoc inane purpurae decus precor, per inprobaturum haec Iovem, quid ut noverca me intueris aut uti petita ferro belua?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 52)
non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:3)
quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:4)
quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:1)
Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:4)
non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:1)
ita enim probanda atque improbanda discernet, si stilo facultas continget, auditione indicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 26:2)
si quis tamen, ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:4)
sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION