라틴어 문장 검색

Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:6)
Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet aduersus eos bellum et uincet eos et occidet illos.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:33)
homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:7)
Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:1)
Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:28)
sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:45)
Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid Militat aduersum morbos nostramque renodat, Instantis morbi proscripta peste, salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:10)
Vnica coniecto tante solacia pestis, Que tamen effectu describere nolo, priusquam Norma iudicii uestri mens nostra probetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:4)
O grauis euentus, casus miser, unica pestis!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:10)
O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis, Culpa grauis, morbus communis, publica pestis, Ianua peccati, viciorum mater, origo Nequicie, semen odii, uenacio pugne!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:15)
Hec pestis rectum uiciat, deturpat honestum, Fermentat mores, iustum fugat, utile perdit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:20)
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore Predicat interni rabiem pestemque furoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:4)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Inuenta racione mali morbique reperta Materie, disquirit adhuc que causa salutis Languoris causas ualeat secludere, pestem Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:5)
Sic Veneris pestes, sic Martis decipit estus, Lunaremque globum que tandem singula uincens, Immensum consummat iter uotisque sororum Expectata diu Prudencia redditur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION