라틴어 문장 검색

Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:8)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
"Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:129)
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr19)
tertia dum Latio regnantem viderit aestas rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2651)
quamvis Palaephatus tradat, capto Ilio Aeneam post triennium navigasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 86)
Sallustius ibi triennio frustra trito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2716)
"Qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus adiunxit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:10)
His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:7)
Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga - nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo - primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장1)
cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:5)
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut revixisse sibi viderentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:1)
et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:2)
post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit armatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION