라틴어 문장 검색

et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 105:2)
biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 140:3)
C. Atinius, qui biennio ante praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 220:1)
per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt et ab Romanis nihil motum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:4)
insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter cives et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 318:2)
unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 341:2)
Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
Carthaginienses querebantur, praeter agrum de quo ante legati ab Roma, qui re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 231:1)
pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 345:2)
in eo exercitu quo in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 355:2)
Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 23:2)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)
ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum acceperit, tuos arbitratus sit, comburas, si velis, ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 125)
Chrysalvs Erilis patria, salve, quam ego biennio, postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 11)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION