라틴어 문장 검색

nam et bona justis videtur, et plerisque metuenda, quae cum absolvat omnes, paucos delectat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:12)
et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis hujus absolvit et liberat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:14)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:1)
sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:4)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:10)
Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:21)
Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:23)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:14)
Tertium genus est peccati quidem minoris, sed supparis arrogantiae eorum scilicet qui datorem bonorum Deum non negant:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:15)
Testamentum autem dicitur, quo defertur bonorum haereditas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:12)
Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION