라틴어 문장 검색

CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 2:1)
Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 5:2)
amavi prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 11:2)
Neque ulli se impensae aut labori parsurum esse (imo se veluti in pregrinationem aliquam sacram paratum esse proficisci) ut tam pium assequeretur effectum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:9)
17. Hoc etiam anno, decimo quarto scilicet regis (admirabili Dei providentia, qui res ad beneplacitum suum flectit, et in minimis maxima suspendit), occurrit accidens quoddam leve ac etiam perversum quod magnos et foelices effectus post se traxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:1)
Atque eodem temporis momento dum coniuratio ista iniretur (quasi etiam illud ipsum regis industria effectum esset) in fatis erat ut adulterinus quidam comes Warwici prodieret, calcearii filius cui nomen erat Radulphus Wilfordus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:8)
Hoc in comite illum effectum peperit quem similibus caussis in animus elatis parere consuevit, nimirum ut ignomina altius insideret quam gratia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:4)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Itaque ex intentione diversa diversus sequitur effectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:2)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:1)
et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:3)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION