라틴어 문장 검색

quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
Cum classicum cecinit, scit non se peti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:5)
Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:3)
quousque somnum classico rumpes?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:11)
Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
sonuit reflexo classicum cornu lituusque adunco stridulos cantus elisit aere, * * ante non linguas agiles et ora vocis ignotae clamore primum hostico experti:
(세네카, 오이디푸스 9:7)
iam silet murmur grave classicorum,
(세네카, Thyestes 587:1)
tertia misit bucina signum:
(세네카, Thyestes 815:1)
nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos aut canerem Siculae classica bella fugae, eversosque focos antiquae gentis Etruscae, et Ptolomaeei litora capta Phari, aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem septem captivis debilis ibat aquis, aut regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra Via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 112)
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 319)
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 17)
"et iam quarta canit uenturam bucina lucem, ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 439)
nunc intra muros pastoris bucina lenti cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1018)
"modo principe nobis est opus armato, veterum qui more parentum non mandet sed bella gerat, quem signa moventem terra vel unda tremant, ut tandem iure recepto Romula desuetas moderentur classica classes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)

SEARCH

MENU NAVIGATION