라틴어 문장 검색

et 'non exuperabile' dixit non quod superari non potest, sed quod exuperare non valet summum montis cacumen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 392)
in Taenaro enim, promuntorio Laconicae, demonstratur alta quaedam vorago, per quam emersisse Hercules ab inferis dicitur, cum duceret Cerberum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4663)
"testis et Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore hiatum profundae voraginis coaequavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:8)
"Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram voraginem iurat religiose:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:2)
"Charybdim" bonorum, "voraginem" potius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:3)
qui cum per agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 106:2)
qui, cum per agrum Leontinum iter faciens, equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 106:2)
vel vis gravitans major in Vallibus, minor in cacuminibus praealtorum montium (ut experimento pendulorum constat) atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 21:2)
Eudoxos [quidem] in cacumine excelsissimi monis con senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:5)
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:256)
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique suppliciter posito procubuere genu, cum subito motae tremuere cacumina silvae et dea per lucos mira locuta suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권283)
nobis concessa canentur quaeque pio dici vatis ab ore licet, eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant, constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, terraque subsedit pondere pressa Iovis, corda micant regis, totoque e corpore sanguis fugit, et hirsutae deriguere comae, ut rediit animus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권190)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
et modo carpebant vivax e cespite gramen, nunc epulae tenera fronde cacumen erant, postmodo glans nata est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권271)
res placet, alter adit nemorosi saxa Palati, alter Aventinum mane cacumen init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권549)

SEARCH

MENU NAVIGATION