라틴어 문장 검색

vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:2)
qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장4)
quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:4)
Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:10)
nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 1:1)
quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:3)
' ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:3)
sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:3)
etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:4)
Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:19)
' Vide hominis crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere voluisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:5)
Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:1)
Desunt eis alia oeconomica subsidia atque alia bona quae sinant ut climaticis impactionibus sese accommodent vel eventus calamitosos sustineant, atque perexigua sunt iis societatis subsidia tutelaque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:4)
161. Calamitosae praesensiones contemptione ac disimulatione non sunt iam iudicandae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 209:1)
ventum ad palaestram gloriae spes certat et crudelitas, luctamen anceps conserunt hinc martyr, illinc carnifex.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.68)

SEARCH

MENU NAVIGATION