라틴어 문장 검색

Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장1)
quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장16)
cum autem in maioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장48)
a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장55)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장6)
Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta Leonis Sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes Exerit, et varii mutator circulus anni Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili Ora latent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:12)
ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa cancri puncta partis octavae foramen se tympani versationibus peragens et in altitudinem eo rediens viribus extenuatur, et ita tardius fluendo dilatat morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장54)
deinde geminis cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION