라틴어 문장 검색

"ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.29)
quae corporali ergastulo mentem resolvit liberam et reddit auctori Deo, mentem piatam sanguine, mortis lavacris elutam, quae semet ac vitam suam Christo inmolandam praebuit - ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, victor relictis artubus caelum capessit spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.108)
ardens Augurius capessit aethram, nec non Eulogius simul supernum 1 Christi lucidus ad sedile tendit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.3)
"me tunc ille puer virtutis pube secutus florentes animos sursum in mea regna tetendit, servatur quia certa mihi domus omnipotentis sub pedibus Domini, meque ad sublime vocantem victores caesa culparum labe capessunt."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 179)
letum versatile et anceps lubricat incertos dubia sub imagine visus, cum subito in medium frendens Operatio campum prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit militiae postrema gradu, sed sola duello inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1159)
mihi iussa capessere fas est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 7:3)
nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:6)
Sociis tunc, arma capessant, edico, et dira bellum cum gente gerendum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:23)
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:9)
At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas mutabat versans, Siculisne resideret arvis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:1)
"Procul O procul este, profani," conclamat vates, "totoque absistite luco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:11)
absiste moveri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:11)
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec custos absistit limine Ianus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:3)
"O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:1)
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION