라틴어 문장 검색

Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:25)
proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina.
(아풀레이우스, 플로리다 16:29)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam illi a me dedicatum.
(아풀레이우스, 플로리다 18:52)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
Fabulam Graecanicam incipimus:
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:10)
"simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:12)
"Sed iam cedo tu sodes, qui coeperas, fabulam remetire."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:18)
lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:9)
Ad haec Meroe (sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam)
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:6)
"Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION