라틴어 문장 검색

Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:3)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장23)
" Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장22)
Carmina qui quondam studio florente peregi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 1:1)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)
ac simul ita modulata est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:18)
Chordis carmina temperans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 21:1)
Captus carmine ianitor;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 30:1)
Emptam carmine coniugem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 43:1)
Tacta carmine pocula.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 7:1)
Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:28)
carmina nec superis nec displicuere Tonanti, cum teneris nossent congrua vota modis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION