라틴어 문장 검색

quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장103)
Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장148)
Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장21)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장2)
Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장6)
nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장9)
idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장10)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장15)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장26)
At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장29)
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION