라틴어 문장 검색

non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae quis non - ali, si fas dicere - sed fas tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos;
(페르시우스, 풍자, satire 111)
Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:16)
Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:2)
Non et Vlixes cum corde litigat suo, | et quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:25)
insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:5)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:3)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius equos et canes emeret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 1:1)
In ceteris civitatibus, quae nostro iure obstrictae sunt, res huius modi prohibenda est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 932)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Quam castigato planus sub pectore venter!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 513)
120. Quoniam omnia vinculis obstringuntur, ne coniungi quidem potest naturae defensio cum abortus iustificatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 158:1)
123. Relativismi cultura eadem est pathologia quae alterum compellit ut altero utatur eumque uti merum obiectum tractet, eundem ad opera coacta obstringendo aut ob debitum ei servitutem imponendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION