라틴어 문장 검색

M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
"Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:5)
"Expeditionum praedarumque, verum etiam voluptatum vestrarum ducem me strenuum sentire debetis,"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:6)
qualiter progreditur castris rex invictus.
(ARCHIPOETA, IX108)
In quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa perierunt, nisi soli Deo, incognitum est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:8)
Diluculo sequenti illucescente, rex inde castra commovens, venit ad locum, qui dicitur Aecglea, et ibi una nocte castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:5)
Quid loquar de frequentibus contra paganos expeditionibus et bellis et incessabilibus regni gubernaculis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:4)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:3)
Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:2)
I. POSTQUAM Richardus eius nominis Tertius, de facto rex sed titulo et regimine tyrannus, atque ita hucusque appellatus et habitus, ultione divina exulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuisset et interfectus, successit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus Septimus appellatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:1)
19. Solutis comitiis rex confestim pecunias misit ad marchionem Dorcestriae et Iohannem Bourchierum equitem auratum redimendos, quos pignorum loco Parisiis reliquerat pro pecuniis quas mutuo sumpserat cum expeditionem in Angliam susceperat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:1)
Quod dux, quamprimum ad castra Lovelli appropinquasset, praestitit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:13)
Quae quidem eius ambitio prudens admodum fuit et pondus insigne habebat, minime certe similis ambitioni expeditionum suarum sequentium in Italiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION