라틴어 문장 검색

Erat in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae artis - si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium - magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 9:1)
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 49:1)
Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 10:1)
"Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:18)
At, qui in agris erant proximis flumini - frequentes autem vicos maxime in ripa habebant - ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 6:1)
Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 3:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Franklinii ingenium, amorque in patriam, nomen ejus celeberrimum merito fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.24)
CELEBERRIMI GEORGII WASHINGTONII, civitatum faederatarum Americanarum praesidis primi, vitam, Latio donatam, mortalium omnium primus, in usus academicos, scribendam curavi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.1)
quidlibet indutus celeberrima per loca uadetpersonamque feret, non inconcinnus utramque;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1716)
Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:4)
Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:2)
"Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:2)
Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:2)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION