라틴어 문장 검색

argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 392:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:3)
Non enim citamur ex censu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:3)
Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:7)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)
dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:11)
Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo senatorem non citat ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 123:4)
Iube istos omnes ad nomen citari et " unde domo " quisque sit quaere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 29:1)
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
Labor optimos citat.
(세네카, De Providentia, book 1 57:1)
ubi vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae actiones.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:4)
Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION