라틴어 문장 검색

non vicanos haruspices, non de circo astrologos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:3)
res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum . quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:6)
a. 711 (43). LEPIDVS CICERONI etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino motu rei p. quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem p. ea te moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34a3)
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:1)
tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:2)
quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:4)
Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia corruptis miles vagus esurit armis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:15)
Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:30)
Aumatium dicitur locum secretum publicum sicut in theatris aut in circo.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIII*2)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit, "Feliciter!"
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.2)
Productus ad bibendum cum foret a molis, In circum aequales ire conspexit suos, Ut grata ludis redderent certamina.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.2)
Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc ego in uno referre gratiam possum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:1)
Certatim ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me sibi dederis, quasi invicem elegeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 8:1)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION