라틴어 문장 검색

ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 676:1)
propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 723:1)
itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 273:2)
cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 465:1)
eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 23:1)
magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 24:1)
vulgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:4)
Q. Fulvius Flaccus censor terplum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem, quam dedicabat, tegeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha1)
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 237)
[At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 221)
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1130)
namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum eius operis pervenire famam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말46)
diva lacinia contra Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5522)

SEARCH

MENU NAVIGATION