라틴어 문장 검색

Multis etiam locis3 ex otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 2:3)
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:3)
Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.6)
Sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:8)
quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri ac feminae certatim facere consuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:14)
Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet certatim sanctis laetus uterque focis;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1016)
primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:1)
ibi cum inscia multitudine quid ageretur proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 548:1)
otio lascivire plebem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 297:2)
Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 311:2)
uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:2)
ex copia deinde otioque lascivire rursus animi, et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 578:1)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)
prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:2)
Itaque in volnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim ascendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 633:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION