라틴어 문장 검색

Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:5)
"Impertite sermonis non quidem curiosum, sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:11)
"Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:12)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
"Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:8)
"Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:18)
"vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:23)
"Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:5)
hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:2)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)
ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:8)
"frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:4)
"Em nunc certe, nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiavi:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION