라틴어 문장 검색

Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:6)
Si volueris, Gualteri, consiliis acquiescere meis, talia bona quidem aliis sumenda relinquas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:3)
Nec propter hoc mulieres maledicere cessant et laudes inquietare bonorum, ideoque firmiter credimus asserendum nullam penitus mulierem sapientiae dogma tenere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:6)
Sed etiam cunctis mulier audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:4)
Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:3)
quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:3)
nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:38)
Ergo sufficiat Fides, disquirere cesset Hic Racio, sistatque Fides Racionis habenas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:33)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:2)
Vincitur ergo Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:6)
Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis Phoebi cessaret otia nervus agens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:24)
Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:17)
Petrus vero audiens, legationi et consilio imperatoris acquievit, ut et universus populus Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:12)
Acquieverunt universi huic consilio, et loricas, galeas et omnia arma totamque pecuniam (stipendium vitae suae scilicet in Jerusalem) in manus magistratus regis reddiderunt, ac humiles et tremefacti [0406D] colla sua regi subdiderunt, totius misericordiae et humanitatis certi erga regem consequendae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION