라틴어 문장 검색

extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:5)
si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:2)
Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:3)
deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:4)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:7)
tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:8)
quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:5)
Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:1)
Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:2)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:1)
Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:5)
Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 2:3)
quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION