라틴어 문장 검색

Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:3)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:2)
inuoluendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:4)
Rursusque linamentum inuolutum et oblongum eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:5)
In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:1)
Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:1)
Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:4)
et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:2)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:3)
sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:5)
Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:4)
Inde si qua uitiosa sunt, circumcidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:1)
in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 1:4)
At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:1)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION