라틴어 문장 검색

primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:6)
His puer inclusus perhibetur uocibus usus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:21)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
(불가타 성경, 아모스서, 8장12)
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장45)
Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장47)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Uncius inclusi quae in pag. 375 verss. 1.2.18.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:10)
19 leguntur, nec me fugit includi etiam alia posse, velut pag 383 vv. 5-21, pag 387 v. 23 et pag. 388 vv. 1.2.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:11)
Illud autem non minima consideratione dignum est, quod eius omnis pars ab una parte quacunque, quae intra ipsum numerum est, denominatur tantamque summam quantitatis includit, quota pars est alter numerus pariter paris illius, qui eum respondeant, ut quota pars una est, tantam habeat altera quantitatem, et quota pars ista est, tanum in priore summa necesse sit multitudinis inveniri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 13:1)
Ubi autem termini duo duas medietates includunt, quod fit multiplicatis extremitatibus, hoc idem redditur in alterutram summam medietatibus ductis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:5)
Plana vero superficies in numeris invenitur, quotiens a tribus inchoatione facta addita descriptionis latitudine insequentium se naturalium numerorum multitudine anguli dilatantur, ut sit primus triangulus numerus, secundus quadratus, tertius qui sub quinque angulis continetur, quem pentagonum Graeci nominant, quartus exagonus, id est qui sex angulis includitur et ceteri eodem modo singillatim per naturalem numerum angulos augeant in plana scilicet descriptione figurarum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:1)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)
hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:10)
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION