라틴어 문장 검색

neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 298:1)
deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:2)
Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 315:1)
sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 336:1)
omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 338:1)
dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 193:1)
nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 201:1)
sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 208:1)
aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 304:1)
cum revocati - secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 206:1)
consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 247:1)
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 280:1)
nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 77:1)
duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 354:2)
hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum uti muros diruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION