라틴어 문장 검색

aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 334:2)
itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:1)
nam sicut cithara ita oratio non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:3)
nam, ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius esse eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 217:3)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 234:1)
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:25)
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, plus solito nevere manus, humanaque fata laudatum transcendit opus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:27)
cum Pieria resonans cithara Thracius Orpheus solitam cantu retinere rates paene coegit Sirena sequi?
(세네카, 메데아 6:16)
ille vocali genitus Camena, cuius ad chordas modulante plectro restitit torrens, siluere venti, cura suo cantu volucris relicto adfuit tota comitante silva, Thracios sparsus iacuit per agros, at caput tristi fluitavit Hebro:
(세네카, 메데아 10:24)
Thessali Phoebus pecoris magister egit armentum positoque plectro impari tauros calamo vocavit, induit formas quotiens minores ipse qui caelum nebulasque ducit:
(세네카, 파이드라 4:19)
sed convocatus vocis et citharae sono
(세네카, Phoenissae 579:1)
levi canoram verberans plectro chelyn.
(세네카, Troades 335:1)
tinnulas plectro feriente chordas,
(세네카, Troades 856:1)
quantum quod posito formose saltat Iaccho, egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, par Aganippeae ludere docta lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION