-
Sed sacerdos, utcumque divino monitu cogniti ab origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse i insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam:
- (아풀레이우스, 변신, 11권 14:2)
-
Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
-
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
-
Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:6)
-
Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:3)
-
Quamvis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non video.
- (아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:10)
-
In magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi, quoniam volens prodesse quibusdem in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem inprovidus et incautus ingessi.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:3)
-
Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:4)
-
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
-
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 6:1)
-
quantusque fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 1:2)
-
Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 1:1)
-
OBSERVATUM in multa hominum memoria expertumque est, senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire aut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 2:1)
-
Frugalitas miseria est rumoris boni.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:6)
-
Neque defuerunt eo tempore rumores et susurri secreti (qui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi Quarti filii (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinensi dicebantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clanculum e custodia emissi et adhuc viverent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:27)