라틴어 문장 검색

quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi, Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:6)
Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:5)
Nec mora, cum somno protinus absolutus pavore et gaudio ac dein sudore nimio permixtus exsurgo, summeque miratus deae potentis tam claram praesentiam, marino rore respersus magnisque imperiis eius intentus monitionis ordinem recolebam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:2)
quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine, non adeo nostris illis consimilem quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium medio sui patore flammulam suscitans largiorem:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:3)
Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)
et vix tandem reddere possunt opus clarum.
(ARCHIPOETA, IV40)
sicut tu virtutibus operum clarorum
(ARCHIPOETA, V39)
omnes extollunt te laudibus undique claris.
(ARCHIPOETA, VI32)
claris dignum laudibus
(ARCHIPOETA, VII50)
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
(ARCHIPOETA, IX70)
cur ego Daviticis assuetus cantibus odas chordarum resonare decem, sanctoque verenter stare choro, et placidis caelestia psallere verbis, clara salutiferi taceam miracula Christi?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 3:2)
Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 8 11:1)
Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:4)
Franci autem multi, Frisones, Galli, pagani, Britones, et Scotti, Armorici sponte se suo dominio subdiderant, nobiles scilicet et ignobiles;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:4)
tertiam scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris ignobilibus studiosissime congregaverat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION