라틴어 문장 검색

Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Inviti itaque ad tempora male exacta animum re- vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:1)
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat Bellona ferro;
(세네카, Hercules Oetaeus 19:13)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
Rupere Erebi claustra profundi turba sororum face Tartarea Phlegethonque suam mutat ripam:
(세네카, 오이디푸스 2:41)
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(세네카, 오이디푸스 6:13)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
Sed en, patescunt regiae fastigia.
(세네카, 파이드라 5:15)
membra quis saevus Sinis aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius, Daedalea vasto claustra mugitu replens, taurus biformis ore cornigero ferox divulsit?
(세네카, 파이드라 16:26)
ferreis portas cohibere claustris
(세네카, Thyestes 582:1)
Stygis profundae claustra et obscuri specus
(세네카, Troades 446:1)
Claustra commissum tegunt;
(세네카, Troades 530:1)
prosequar et currus utroque ab litore ovantis, Parthorum astutae tela remissa fugae, claustraque Pelusi Romano subruta ferro, Antonique gravis in sua fata manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 931)
patricius nec non peditumque equitumque magister praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens Aethiopasque vagos belli terrore relegans gurgite pacato famulum spectaret Orontem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 41)
illi ad claustra fremunt repagulisque incumbunt simul ac per obseratas transfumant tabulas et ante cursum campus flatibus occupatur absens.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium74)

SEARCH

MENU NAVIGATION