라틴어 문장 검색

conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:1)
ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:1)
sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 6:1)
in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:6)
videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:1)
Quidquid enim sequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 3:6)
et quidquid repugnat, id eius modi est ut cohaerere numquam possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 3:7)
velut p. 235,2 sine dubio cohaerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말187)
Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:1)
nam cum dissolutus filius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:5)
dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:17)
nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt nec illa sine virtutibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:5)
de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:7)
Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulae per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohaerent, vel ab invicem fugantur & recedunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:32)
Trochus, cujus partes cohaerendo perpetuo retrahunt sese a motibus rectilineis, non cessat rotari nisi quatenus ab aere retardatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION