라틴어 문장 검색

credit amans thalamosque parat, deducitur illuc Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권463)
ex illo tempore nupta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권104)
"ne vana labores, nupta Iovis fratri tertia regna tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권406)
"vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro . vere fruor semper:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권113)
tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus utilis et nuptis, utilis esse viris, primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권150)
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권308)
"nupta fuit quondam matertera Caesaris illi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권524)
Eupolis hoc periit et nova nupta modo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:10)
Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:24)
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur impius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:3)
nam nupta per herbas dum nova naiadum turba comitata vagatur, occidit in talum serpentis dente recepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 3:5)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:4)
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, quodque parum novit, nemo docere potest, sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1160)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)

SEARCH

MENU NAVIGATION