라틴어 문장 검색

Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:18)
Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:11)
Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:12)
Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:5)
"Nil" ait, "expectes me ferre, quod hinc modo uectes, Cum dape non uili, studio saciatus herili, Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:11)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
(불가타 성경, 집회서, 36장26)
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
(불가타 성경, 바룩서, 4장58)
Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;
(불가타 성경, 요엘서, 3장3)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장5)
Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.
(불가타 성경, 요나서, 2장7)
Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
(불가타 성경, 나훔서, 3장13)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION