라틴어 문장 검색

tunc propior iam cura deae, quae forma capillis optima, quae vestis roseos accendere vultus apta, quod in digitis, collo quod dignius aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 28)
post ista propinquum nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 16)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
illi roseus per nubila seras advertit flammas alienumque aethera tardo Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem impleat atque ipsi radios vetet esse sorori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권45)
"exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum, dum roseis venit umbra genis vultusque recedunt ore mei;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권151)
tunc dulce comae radiisque trementes dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari, nondum mutatae rosea lanugine malae, nec formae sibi laude placet multumque severis asperat ora minis, sed frontis servat honorem ira decens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권307)
Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 341)
Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis Devovet et flavis nostra puella comis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 522)
aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres severum consulem et plebs satis comem crediderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 117:1)
introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 513:3)
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 269:1)
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 213)
fit ipse, dum illis comis est, inops amator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 122)
alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum bellorum, album comitiorum signum fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION