라틴어 문장 검색

et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis eius sua manu effossis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 4:1)
ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:1)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
solis uirginibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:1)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:3)
namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:2)
Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit, dein ducto ad Orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 1:1)
sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:3)
nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:4)
itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in parte primori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:3)
et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudices que aut e plano aut e quaesitoris tribunali legum et religionis et noxae, de qua cognoscerent, admonebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:4)
temptauit et comitiorum more reuocato suffragia populo reddere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 2:2)
tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION