라틴어 문장 검색

STABANT forte una in vestibule Palatii Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 1:2)
Quod paulo post illa praestitit, multis ex proceribus et foeminis nobilioribus comitata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:2)
Hi apud eum disserebant illum magnopere errasse cum in Cantium, et iterum cum in Scotiam profectus esset, quandoquidem locus alter tam prope Londinum esset et quasi sub oculis regis, alter autem locus nationis esset populo Angliae tam invisae ut quamvis eum summa benevolentia complexi fuissent Angli, nunquam tamen ei ita comitato adhaerere vellent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:3)
Itaque consultius facturam suam sanctitatem si ab uno ex regibus illis qui commodius posset impetraret ut se mari comitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:5)
Et paulo post Philippus cum regina sua, rege comitante, ad urbem Londini venit, ubi excepti sunt omni magnificentia et apparatum quantum quidem temporis angustiae paterentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:4)
Etaim inclinatio ad pluviam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:3)
Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:2)
Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:3)
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:22)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
"Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장7)
Et dixit: "Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장14)
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장4)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION