라틴어 문장 검색

Legati vero regis Graecorum benigne commendati, donisque magnificis ampliati, Constantinopolim remissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:2)
His jam nuptiis finitis, et rege Jerusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, viam insistere disposuit, cui nova regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, [0703D] quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:9)
Deinde Romam profectus, a Paschali pontifice Romano benigne commendatus, et reversus, et de omnibus objectis excusatus, dominum regem ex admonitione et jussione ipsius apostolici coepit [0709B] arguere et monere, ut praedictam matronam, quam duxit uxorem, a thalamo suo amoveret propter adulterium, quo in prima conjuge, orta de principibus Armeniae, peccavit, eo quod legitimas nuptias adulterinis illius foedavit connubiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:2)
Hac arte ubi corpus exanime compositum, hocque [0712B] vehiculo caute per terram peregrinam, per loca deserta et invia deductum, per regionem vallis Hebron, ubi castellum et sepultura sanctorum patriarcharum, Abraham, Isaac et Jacob usque in hodiernum diem a fidelibus honoratur, reditum fecerunt, per dies continuos a dextris et a sinistris semper custodiam armatorum equitum et peditum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:10)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
Fides amicitias servat, copulat,artes commendat, nullum despicit, nullum contempnit, nulli deest, nisiqui ei forte defuerit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:8)
Quam fidem eciam Seneca epistolarum commendat, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:12)
Et Tullius De Amicitia commendavit fidem,dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:14)
"Honora ergo Dominum desubstantia tua omnium frugum tuarum et inplebuntur horrea tua saturitate,et vino torcularia redundabunt," ut Salomon dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:15)
Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:16)
Et honorare debes Dominum de tua substantia, et cum esurienti panem tuumdividere, et habebis laudem in Deo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:4)
Nam ut ait Tullius, Huiusmodi divites se honoratos et beatos putant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:3)
Et sapiensEcclesiasticus dixit, "Qui honorat patrem iocundabitur in filiis, et indie orationis sue exaudietur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 83:3)
Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabitmatrem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION