라틴어 문장 검색

moris enim fuerat completo lustro pingues victimas offerre censores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1839)
alii proprie 'lustralia' dicunt quae duabus manibus accepta in aram pontifex vel censor inponit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 18312)
'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius vicinosque ignare paras invadere portus pro 'ignarus', et alibi quos Amasene pater pro 'Amasenus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a4)
alii fibras herbas adserunt, ut Nigidius commentario gramma- ticali "φορβη` (herba). sed antea fibra dicta est, ut nunc etiam rustici dicunt". potest ergo hic 'fibris' pro herbis accipi, quando ipsa intibus herbae species est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1207)
superfluo enim quaestionem movent commentarii, dicentes Osirin vel Triptolemum aratrum in- venisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1472)
Nigidius commentario sphaerae graecanicae "oritur enim canicula cum cancro, in columen venit cum geminis, occidit cum tauro". sic ergo fit, ut canis nobis occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse vi- deatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21818)
Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:4)
His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:4)
Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:6)
Accius autem a Q. Maximo' quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:2)
P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:4)
Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장2)
postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:4)
Domitium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum et orationis commentarium paulo plenius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION