라틴어 문장 검색

Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus transitum praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 77 3:2)
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, Inque suos fontes versa recurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 116)
aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:1)
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 118)
Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권556)
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci divulsere boves, ad vatis fata recurrunt Tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegae perimunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:1)
In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 81)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Quid est quod artum circulum sol iam recurrens deserit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias1)
aut subit ortu aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권102)
inmanes quondam populi feritate subacta edomiti iam triste fremant iterumque ferinos in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2104)
"ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus tolerare multos conpulisti ut carnifex, in te recurrat, proque tantis caedibus, quae mox futurae, primus exitium luas, feras et ipse quod ferendum suaseras."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.130)
"transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos, mox huc recurrit duplicatque vota."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.26)
Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 121)
huc raro in urbem commeat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION