라틴어 문장 검색

dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:4)
Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 13:3)
Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 28:1)
Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:2)
Consilii hujusce utilitas cito eluxit, ideoque mutatio magna facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.58)
Consilium Americanos post tergum invadendi, crebris castrorum mutationibus, frustratum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.19)
nihil, porro ad eum decipiendum a Washingtonio fuit praetermissum crebrisque castorum mutationibus, Clintonium formidine perpetua exagitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.40)
Hi animorum motus, tempestatesque tantae, Washingtonium incitare ad cogitationem majorem, non vero ad consilii aut sententiae mutationem compellere aut adigere quivere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.41)
Agricultura et mercium commutatio, eo praeside, in majus promovebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.32)
Agriculturam, mercium commutationem, fidem inviolatam ament:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.247)
Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 26:1)
Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 9:1)
Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:1)
nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1763)
aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes factae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1845)

SEARCH

MENU NAVIGATION