라틴어 문장 검색

Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:1)
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:3)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
sive temptari abditum Acheron profundum mente non aequa tulit, sive ipsa tellus, ut daret functis viam, compage rupta sonuit;
(세네카, 오이디푸스 7:32)
hinc compagibus
(세네카, Thyestes 1034:1)
"strictius assutae vestes procera cohercent membra virum, patet his altato tegmine poples, latus et angustam suspendit balteus alvum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
"squalent vestes ac sordida macro lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt altatae suram pelles, ac poplite nudo peronem pauper nodus suspendit equinum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 194)
corneum femur, internodia poplitum bene mascula, maximus in minime rugosis genibus honor;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:6)
taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
praeter hoc vestis alta stricta versicolor vix appropinquans poplitibus exertis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:4)
hic Burgundio septipes frequenter flexo poplite supplicat quietem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:10)
extremo me tange cacumine virgae, sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus11)
"bello me, credite, bello, ceu turrem validam aut artam compagibus urbem, delecti insidiis instructique omnibus armis nocte doloque viri nudum ignarumque locorum nequiquam clausere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권138)

SEARCH

MENU NAVIGATION