라틴어 문장 검색

verbera compedes molae, [magna] lassitudo fames frigus durum, haec pretia sunt ignaviae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 64)
verberibus caedi iusserit, compedes impingi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 314)
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 443)
quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si vivam, siquidem huc umquam erus redierit eius, quod spero - sed quid ego aspicio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 27)
ubi suram aspicias, scias posse eum - gerere crassas compedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7160)
Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint, dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장7)
a capite ea fibula coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장4)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13714)

SEARCH

MENU NAVIGATION