라틴어 문장 검색

Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:8)
sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:2)
cur non Argolicis potius quae concidit armis vexata est iterum carmine Troia meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1144)
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3210)
nimirum cassis conatibus et sine nervis conciderent steriles peccati fomite nullo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3308)
hoc est sepulcrum, quo Deus, dum corpus extingui sinit atque id sepultum suscitat, mortis refregit carcerem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae21)
germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
"viderat et Iericho propria inter funera quantum posset nostra manus, cum victor concidit Achar."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1145)
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:3)
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:8)
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:12)
"Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:1)
iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achivos Hectoreis opibus refringit nostrisque ductum seditionibus bellum resedit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 35)
concidit auguris Argivi domus ob lucrum demersa exitio;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 164)
his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'postquam discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit', invenias etiam disiecti membra poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION