라틴어 문장 검색

multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장6)
illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장3)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis conciderat, vel mitigata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장12)
dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장4)
postremo, quid vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장7)
quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장12)
et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장3)
nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장4)
fuisse inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus Galliam suismet viribus concidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장14)
sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
sic ad legiones perventum, quae amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION