라틴어 문장 검색

Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)
nec ratione alia volucres armenta feraeque et pecudes et equae maribus subsidere possent, si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans natura et Venerem salientum laeta retractat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:3)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
Sic igitur terrae concreto corpore pondus constitit atque omnis mundi quasi limus in imum confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:1)
nam transversa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres concidere atque gravi terram consternere casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:6)
multaque praeterea ceciderunt moenia magnis motibus in terris et multae per mare pessum subsedere suis pariter cum civibus urbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:4)
in Syria quoque fertur item locus esse videri, quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, manibus ut si sint divis mactata repente.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:6)
Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 7:3)
Cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:2)
sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:31)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Terraene dehiscent, Subsidentque urbes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:3)
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:87)
Saevus complectitur hostem Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, Mergentesque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:42)
iamiam civilis Erinnys Concidet, et Caesar generum privatus amabit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION